— 352 —
[II.]

      [7] Etenim Critica id nobis dat primum verum, de quo vel cum dubitas,
certus fias: et quo omnem prorsus Academiam novam profligavit. Analysis
mira methodi facilitate problemata geometrica antiquis insoluta dissolvit.
Et antiqui geometria, et mechanica, tanquam physicae instrumentis usi
sunt; non perpetuo tamen; nostri iisdem et [44r] perpetuo, et melioribus:
nam geometriam analysi explicatiorem, et mechanicam, novamve nostrae disputationis
non est, novis certe, et ingeniosissimis inventis auctam adhibent
duces: et ne ab iis unquam in tenebricoso naturae itinere deserantur, methodum
geometricam in physicam importarunt, qua veluti Ariadneo aliquo
filo ad duces alligati institutum peragunt iter; et caussas, quibus haec admirabilis
Mundi Machina a Deo Optimo Maximo constructa est, non jam, ut
tentabundi philosophi, sed velut immensi alicujus operis Architecti describunt.
Chemica antiquis prorsus incognita, quibus adjumentis instruit Medicam?
quae chemicorum phoenomenon similitudine apposita, quamplurimas
humani corporis functiones, et morbos nedum conijcit, oculis plane cernit.
Certe Spargirica, ejus soboles desiderabatur antiquis: Nos eorum voti compotes
facti sumus. Et Chemica a quibusdam in Physicam invecta est; uti et a
quibusdam Mechanica in Medicinam. Et Chemico-Physica nonnulla meteora,
et alia naturae opera manu pene facit. Mechanico-[Physica] autem Medicina
per Machinae momenta corporis humani describit morbos, et curat. At
Anatome praeter sanguinis circumitum, nervorum originem, et innumeros
succus, vasa, ductusque humani corporis, per quae jam praestabat antiquae:
microscopii praesidio glandium miliarium, minutorumque viscerum, plantarum,
bombicis, insectorumque, et praecipue ad generationem penitissime
pernoscendam, ovi incubati descriptionem, quae omnia effugerunt antiquos,
luculenter illustrat. Et Astronomia telescopio adjuta nova sydera, multas
solis, easque variantes maculas, et erronum phases observat; quae res
— 353 —
complura Ptolemaici de Universo systematis vicia [44v] retexerunt. Antiqui
ultra Oceanum alias esse Terras musitabant: Nos nauticae urnae usu reteximus:
et Geographia mirum quantum illustrata! Quis credat, homines hodie
non solum cum sole universum Terrarum Orbem ambire, sed ultra solis
vias egredi posse, minori temporis spacio, quam quo sol ipse intra eas suum
conficiat cursum. A Geometria, et Physica qua methodo hodie docentur,
aucta Mechanica, quot, quantis, et quam miris inventis, humanam auxit societatem!
Certe ex iis nostri temporis Bellicam natam dixeris: quae tantum
antiquos est praetergressa, ut prae nostra muniendarum, expugnandarumque
urbium ratione, Minerva suam Athenarum contemneret arcem; et trisulcum
fulmen Jupiter, uti obtusum, brutumque increparet. Tanta sunt nostra
sciendi instrumenta: videamus, quantas commoditates. De multis enim
rerum argumentis artes redactae sunt: quod in specie de Jurisprudentia
opus antiqui efficere difficultate deterriti desperarunt. Praeterea in re Poëtica,
Oratoria, aliisque artibus, quae imitatione constant, ingenti optimorum
copia exemplorum abundamus: quibus nostri commonefacti, et rectius et
facilius ipsam possunt optimam imitari naturam. Atque adeo Typorum beneficio
omnia libris scatent: quare apud nostros tam multi sunt, non unum,
et item alterum scriptorem docti; sed multa, varia, ac pene infinita lectione
eruditi. Denique Universitates studiorum institutas habemus, omnique
scientiarum, et artium genere instructas, quibus hominum mens, animus, et
lingua perficiatur. Atque in his ferme omnibus literarum studiis ad unum
spectatur finem, Veritatem: quam si laudare instituam, illa dignus sim interrogatione:
quis unquam vituperavit?
Vico Diss 352-353