— 339 —
      Par. XXXVI. Horum praeterea officium esse diximus, Senatum,
quando eorum aliqui, licet pauci sint, opus esse judicaverint,
convocare, resque in eodem decernendas proponere, Senatum dimittere,
ejusque de negotiis publicis decreta exequi. Quo autem id
fieri ordine debeat, ne res inutilibus quaestionibus diu protrahantur,
— 340 —
paucis jam dicam. Nempe Consules de re in Senatu proponenda, et,
quid factu opus sit, consulant, et, si de eo omnibus una fuerit
mens, tum convocato Senatu, et quaestione ordine exposita, quaenam
eorum sit sententia, doceant, nec alterius sententia exspectata
suffragia ordine colligant. Sed si Consules plures, quam unam sententiam
foverint, tum in Senatu illa de quaestione proposita sententia
prior dicenda erit, quae a majori Consulum numero defendebatur,
et si eadem a majori Senatus, et Consulum parte non fuerit
probata, sed quod numerus dubitantium, et negantium simul
major fuerit, quod ex calculis, ut jam monuimus, constare debet,
tum alteram sententiam, quae pauciora, quam prior, habuerit
inter Consules suffragia, doceant, et sic porro reliquas; quod
si nulla a maj ori totius Senatus parte probata fuerit, Senatus in sequentem
diem, aut in tempus breve dimittendus, ut Consules interim
videant, num alia media, quae magis possint placere, queant
invenire; quod si nulla alia invenerint, vel si, quae invenerint, Senatus
major pars non probaverit, tum Senatoris cujusque sententia
audienda est, in quam si etiam maj or Senatus pars non iverit, tum
de unaquaque sententia iterum suffragia ferenda, et non tantum affirmantium,
ut huc usque factum, sed dubitantium etiam, et negantium
calculi numerandi sunt, et si plures reperientur affirmantes,
quam dubitantes, aut negantes, ut tum sententia rata maneat,
et contra irrita, si plures invenientur negantes, quam dubitantes,
aut affirmantes; sed si de omnibus sententiis maj or dubitantium
quam negantium, aut affirmantium fuerit numerus, ut tum Syndicorum
Concilium Senatui adjungatur, qui simul cum Senatoribus
suffragia ferant, calculis solummodo affirmantibus, aut negantibus,
omissis iis, qui animum ambiguum indicant. Circa res, quae
ad supremum Concilium a Senatu deferuntur, idem ordo tenendus
est. Haec de Senatu.
Spinoza TP 339-340