— 426 —
At vero
nonne videntur illi verba magica proferre, quae vim
habeant occultam et supra captum humani ingenij,
qui dicunt motum, rem unicuique notissimam, esse actum
entis in potentia, prout est in potentia?
quis enim intelligit
haec verba? quis ignorat quid sit motus? et quis
non fateatur illos nodum in scirpo quaesivisse? Dicendum
est igitur, nullis unquam definitionibus ejusmodi
res esse explicandas, ne loco simplicium compositas
apprehendamus; sed illas tantum, ab alijs omnibus
— 427 —
secretas, attente ab unoquoque et pro lumine ingenij
sui esse intuendas.
Descartes Reg 426-427