— 339 —
Deinde ex primo ordine aliqui forte, vel suffragio
eligendi sunt, qui cum Praeside, et Vicario ejusdem ordinis
Senatus vicem, postquam dimissus est, suppleant; idque eodem
temporis intervallo, quo idem eorum ordo primum locum in Senatu
tenet : quippe eo elapso ex secundo ordine totidem iterum
sorte, vel suffragio eligendi sunt, qui cum suo Praeside, et Vicario
primi ordinis locum occupent, vicemque Senatus suppleant, et
sic porro reliqui, nec opus est, ut horum electio, quos scilicet
no sorte, vel suffragio singulis tribus, vel duobus mensibus eligendos
dixi, et quos imposterum Consules appellabimus, a supremo
Concilio fiat. Nam ratio, quam in Art. 29. hujus Cap. dedimus,
locum hic non habet, et multo minus illa Art. 17. Sufficiet
igitur, si a Senatu, et Syndicis, qui praesentes adsunt, eligantur.
      Par. XXXV. Horum autem numerum determinare non ita accurate
possum. At tamen hoc certum est, plures esse debere, quam
ut facile corrumpi possint: nam, tametsi de Republica nihil soli decernant,
possunt tamen Senatum protrahere, vel quod pessimum
esset, ipsum deludere proponendo illa, quae nullius, et illa reticendo,
quae majoris momenti essent: ut jam taceam, quod si nimis pauci
essent, sola unius, aut alterius absentia moram publicis negotiis
adferre posset. Sed, quoniam contra hi Consules ideo creantur, quia
magna Concilia publicis negotiis quotidie vacare nequeunt, medium
necessario hic quaerendum est, et defectus numeri temporis
brevitate supplendus. Atque adeo, si modo triginta, aut circiter
in duos, aut tres menses eligantur, plures erunt, quam ut hoc brevi
tempore corrumpi possint, et hac de causa etiam monui, ut ii, qui
in eorum locum succedunt, nullo modo eligendi sint, nisi eo tempore,
quo ipsi succedunt, et alii discedunt.
Spinoza TP 339