— 70 —
L. Auctoritas.

      Auctoritas est duplex, universalis et particularis. Auctoritas
universalis est duplex, alia quae est apud omnes,
alia quae est apud plures (universale enim est duplex: logicum
quod est in omnibus - et hoc est duplex, prioristicum
et posterioristicum: primum est, quando nihil est accipere
subiecti, quod non sit in praedicato sive per se, sive per accidens;
universale posterioristicum est, quod per se tantum
inest - et physicum, et hoc adhuc est duplex: in omnibus,
quando non est invenire particulare extra universale,
ut omne animal est sensitivum; in pluribus, quando est invenire
particulare extra universale, ut omnis homo est bipes);
— 71 —
apud plures vero vel omnes, aut simpliciter aut sapientes.
Particularis vero alia est divina, alia vero humana.
Primae creditur simpliciter et absque dubitatione, cum
creditur esse divina; nempe non ex persuasione, sed ex
rei veritate ita se habens. Humana vero alia est probata,
sicut magistri erga discipulum, quoadusque fuerit discipulus
(oportet enim discentem credere); alia est improbata,
sicut eius qui didicit et qui non est amplius in ordine akusticorum,
sicut ex institutione Pythagorica, in quorum schola,
postquam biennio fuerant auditores, discipulis licebat interrogare
et disputare. Auctoritas tandem alia resolvitur
ad principia rationis et sensus vel veridicae intelligentiae
rationum, et in ea demum est consistendum; alia ad
aenigmata, somnia et praestigias, et haec est contemnenda.
Auctoritas denique alia est ex virtute veritatis ad credenda
et intelligenda, sicut philosophorum et omnis generis sapientum;
alia vero ex virtute rerum agendarum, movendarum
et gubernandarum, sicut principis vel tyranni; alia
est ex utroque principio, sicut boni regis et Dei.
Bruno Sum 70-71