— 4 EP —
Atqui quantumvis certas et evidentes
illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo
ad omnium captum esse accommodatas: sed, quemadmodum
in Geometria multae sunt ab Archimede, Apollonio,
Pappo, aliisve scriptae, quae, etsi pro evidentibus
etiam ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil
plane continent quod seorsim spectatum non sit
cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum
antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen
longiusculae sunt, et valde attentum lectorem desiderant,
non nisi ab admodum paucis intelliguntur: ita,
quamvis eas quibus hic utor, certitudine et evidentia
Geometricas aequare, vel etiam superare, existimem,
vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum
quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent,
tum praecipue quia requirunt mentem a praejudiciis
plane liberam, et quae se ipsam a sensuum consortio
facile subducat. Nec certe plures in mundo Metaphysicis
studiis quam Geometricis apti reperiuntur. Ac
— 5 EP —
praeterea in eo differentia est, quod in Geometria, cum
omnibus sit persuasum nihil scribi solere, de quo certa
demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti,
quod falsa approbent, dum ea videri volunt intelligere,
quam quod vera refutent: contra vero in
Philosophia, cum credatur nihil esse de quo non possit
in utramque partem disputari, pauci veritatem investigant,
et multo plures, ex eo quod ausint optima
quaeque impugnare, famam ingenii aucupantur.
      Atque ideo, qualescunque meae rationes esse possint,
quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me
illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi
me patrocinio vestro adjuvetis. Sed cum tanta inhaereat
omnium mentibus de vestra Facultate opinio,
tantaeque sit authoritatis Sorbonae nomen, ut non
modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra
Concilia tantum creditum sit quam vestrae, sed etiam
in humana Philosophia nullibi major perspicacia et
soliditas, nec ad ferenda judicia major integritas et
sapientia esse existimetur; non dubito quin, si tantam
hujus scripti curam suscipere dignemini, primo quidem,
ut a vobis corrigatur: memor enim, non modo
humanitatis, sed maxime etiam inscitiae meae, non
affirmo nullos in eo esse errores; deinde, ut quae vel
desunt, vel non satis absoluta sunt, vel majorem explicationem
desiderant, addantur, perficiantur, illustrentur,
aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a vobis
ero admonitus; ac denique, ut postquam rationes
in eo contentae, quibus Deum esse, mentemque a corpore
aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt
perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita
— 6 EP —
nempe ut pro accuratissimis demonstrationibus habendae
sint, hoc ipsum declarare et publice testari velitis:
non dubito, inquam, quin, si hoc fiat, omnes
errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt,
brevi ex hominum mentibus deleantur. Veritas enim
ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi et docti vestro
judicio subscribant; et authoritas, ut Athei, qui scioli
magis quam ingeniosi aut docti esse solent, contradicendi
animum deponant, atque etiam ut forte rationes,
quas ab omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus
haberi scient, ipsi propugnent, ne non
intelligere videantur. Ac denique caeteri omnes tot
testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in
mundo, qui vel Dei existentiam, vel realem humanae
animae a corpore distinctionem ausit in dubium revocare.
Cujus rei quanta esset utilitas, vos ipsi, pro vestra
singulari sapientia, omnium optime aestimare potestis;
nec deceret me vobis, qui maximum Ecclesiae
Catholicae columen semper fuistis, Dei et Religionis
causam pluribus hic commendare.
Descartes Med 4-5-6 Ep