— 68 —
      Sed vero, quacumque tandem utar probandi ratione,
semper eo res redit, ut ea me sola plane persuadeant,
quae clare et distincte percipio. Et quidem ex iis quae
ita percipio, etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia
vero nonnisi ab iis qui propius inspiciunt et diligenter
investigant deteguntur, postquam tamen detecta
sunt, haec non minus certa quam illa existimantur. Ut
quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo
— 69 —
quadratum basis aequale esse quadratis laterum,
quam istam basim maximo ejus angulo subtendi, non
tamen minus creditur, postquam semel est perspectum.
Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praejudiciis
obruerer, et rerum sensibilium imagines cogitationem
meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius aut
facilius agnoscerem; nam quid ex se est apertius,
quam summum ens esse, sive Deum, ad cujus solius
essentiam existentia pertinet, existere?
      Atque, quamvis mihi attenta consideratione opus
fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc tamen non
modo de eo aeque certus sum ac de omni alio quod
certissimum videtur, sed praeterea etiam animadverto
caeterarum rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere,
ut absque eo nihil unquam perfecte sciri possit.
Descartes Med 68-6