— 426 —
Quod non frustra hic monemus,
quia saepe litterati tam ingeniosi esse solent, ut
invenerint modum caecutiendi etiam in illis quae per se
evidentia sunt atque a rusticis nunquam ignorantur;
quod illis accidit, quotiescumque res istas per se notas
per aliquid evidentius tentant exponere: vel enim
aliud explicant, vel nihil omnino; nam quis non percipit
illud omne quodcumque est, secundum quod
immutamur, dum mutamus locum, et quis est qui
conciperet eamdem rem, cum dicitur illi, locum esse
superficiem corporis ambientis?
cum superficies ista
possit mutari, me immoto et locum non mutante; vel
contra mecum ita moveri, ut quamvis eadem me ambiat,
non tamen amplius sim in eodem loco. [>]
Descartes Reg 426