— 120 —
ART. XXIII.

      Nulla quoque ratione fulcitus Anaxagoram arguit,
infinitum seipsum firmare asserentem.
RATIO.

      Infinitum, quia infinitum, maxime non nutat, non
trepidat: infinitas enim est maxima immobilitatis ratio,
ideo infinitum seipsum, firmare dicitur: quia ex sua
ratione habet, atque natura firmitatem. Quare (inquies)
non defertur? ex intrinseca causa, respondebimus, quia
infinitum est, quia non habet extra se spacium, quia
non habet terminum unde et quo feratur. Seipsum firmat
igitur, quia ipsum est sibi ratio firmitatis: neque
enim vi, neque natura est alicubi, quia est universum
et ubique.
Bruno Acr 120