— 110 —
Propositio XXIV.

      Mens humana partium, Corpus humanum componentium,
adaequatam cognitionem non involvit.

Demonstratio.

      Partes, Corpus humanum componentes, ad essentiam ipsius
Corporis non pertinent, nisi quatenus motus suos certa quadam
ratione invicem communicant (vide Defin. post Coroll. Lemmat. 3.),
— 111 —
et non quatenus, ut Individua, absque relatione ad humanum Corpus
considerari possunt. Sunt enim partes humani corporis (per
Post. 1.
) valde composita Individua, quorum partes (per Lem. 4.)
a corpore humano, servata omnino ejusdem natura, et forma,
segregari possunt, motusque suos (vide Axiom. 1. post Lem. 3.)
aliis corporibus alia ratione communicare; adeoque (per Prop.
3, hujus
) cujuscunque partis idea, sive cognitio in Deo erit, et
quidem (per Prop. 9. hujus), quatenus affectus consideratur alia
idea rei singularis, quae res singularis ipsa parte, ordine naturae,
prior est (per Prop. 7. hujus). Quod idem praeterea etiam de quacunque
parte ipsius Individui, Corpus humanum componentis,
est dicendum; adeo que cujuscunque partis, Corpus humanum
componentis, cognitio in Deo est, quatenus plurimis rerum ideis
affectus est, et non quatenus Corporis humani tantum habet ideam,
hoc est (per Prop. 13. hujus) ideam, quae humanae Mentis naturam
constituit; atque adeo (per Coroll. Prop. 11. hujus) humana
Mens partium, Corpus humanum componentium, adaequatam
cognitionem non involvit. Q.E.D.
Spinoza E 110-111