— 110 —
Propositio XXIII.

      Mens se ipsam non cognoscit, nisi quatenus Corporis affectionum
ideas percipit.

Demonstratio.

      Mentis idea, sive cognitio (per Prop. 20. hujus) in Deo eodem
modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur, ac corporis
idea, sive cognitio. At quoniam (per Prop. 19. hujus) Mens humana
ipsum humanum Corpus non cognoscit, hoc est (per Coroll.
Prop. 11. hujus
), quoniam cognitio Corporis humani ad Deum
non refertur, quatenus humanae Mentis naturam constituit; ergo
nec cognitio Mentis ad Deum refertur, quatenus essentiam Mentis
humanae constituit; atque adeo (per idem Coroll. Prop. 11. hujus)
Mens humana eatenus se ipsam non cognoscit. Deinde affectionum,
quibus Corpus afficitur, ideae naturam ipsius Corporis humani
involvunt (per Prop. 16. hujus), hoc est (per Prop. 13. hujus), cum
natura Mentis conveniunt; quare harum idearum cognitio cognitionem
Mentis necessario involvet: at (per Prop. praeced.) harum
idearum cognitio in ipsa humana Mente est; ergo Mens humana
eatenus tantum se ipsam novit. Q.E.D.
Spinoza E 110