— 68 —
XLVIII.
Tertia.
      Tertio, si mole essent aequalia, sed B tantillo celerius
moveretur quam C, non tantum ambo pergerent
moveri versus sinistram, sed etiam transferretur ex B
in C media pars celeritatis qua hoc ab illo excederetur:
hoc est, si fuissent prius sex gradus celeritatis in
B, et quatuor tantum in C, post mutuum occursum
unumquodque tenderet versus sinistram, cum quinque
gradibus celeritatis.
XLIX.
Quarta.
      Quarto, si corpus plane quiesceret, essetque paulo
majus quam B, quacunque cum celeritate B moveretur
versus C, nunquam ipsum C moveret; sed ab eo
repelleretur in contrariam partem: quia corpus quiescens
magis resistit magnae celeritati quam parvae, idque
pro ratione excessus unius supra alteram; et idcirco
semper major esset vis in C ad resistendum, quam in B
ad impellendum.
Descartes PPh 68