— 68 —
XLVI.
Prima.
      Primo, si duo illa corpora, puta B et C, essent plane
aequalia, et aeque velociter moverentur, B quidem a

dextra versus sinistram, et C illi in
directum a sinistra versus dextram,
cum sibi mutuo occurrerent, reflecterentur,
et postea pergerent moveri, B versus dextram
et C versus sinistram, nulla parte suae celeritatis
amissa.
XLVII.
Secunda.
      Secundo, si B esset tantillo majus quam C, caeteris
positis ut prius, tunc solum C reflecteretur, et utrumque
versus sinistram eadem celeritate moveretur.
Descartes PPh 68