— 68 —
Videt quidem verum illud Renatus,
sub eodem determinationis
modo plus motus fieri
posse; rationem autem dissimulat,
quia juxta sentit cum Aristotele
contra Zenonem: dissimulat,
inquam, quod uti diagonali,
et laterali aequa subest
virtus extensionis; ita motui
recto, et obliquo ad orizontem
aequa virtus quoque subest movendi.
Harum rerum omnium,
quae hactenus disseruimus, ratio
ea est, aut ego fallor, quia
puncta, et conatus sunt, per
quae primulum res ex sui nihilo
existere occipiunt: et a nihilo
minima, et ingentia ex aequo
distant. [>]
Vico Ant 68