— 425 —
      Colligitur secundo, nullam operam in naturis istis
simplicibus cognoscendis esse collocandam, quia per
se sunt satis notae; sed tantummodo in illis ab invicem
separandis, et singulis seorsim defixa mentis acie intuendis.
Nemo enim tam hebeti ingenio est, qui non
percipiat se, dum sedet, aliquo modo differre a se ipso,
dum pedibus insistit; sed non omnes aeque distincte
— 426 —
separant naturam situs a reliquo eo quod in illa cogitatione
continetur, nec possunt asserere nihil tunc
immutari praeter situm. [>]
Descartes Reg 425-426