— 119 —
ART. XXII.

      Negamus Aristoteli corporis rationem esse planitie
terminatum, sicut et numeri rationem numeratum esse
— 120 —
non concedimus: petit enim in principio philosophus
iste, quotiescunque tales adsumit definitiones.
RATIO.

      Cum inquit Aristoteles: est de ratione corporis esse
planitie terminatum, et ex hoc inducit, corpus infinitum
non esse, suo more ex suppositione falsorum, propriorumque
principiorum incedit. Supponenti vero
corpus infinitum esse, superficie terminari non erit
omnis corporis ratio, sed finiti tantum corporis.
Bruno Acr 119-120