— 338 —
      Par. XXXII. In Senatu aliqui ex Syndicis, a supremo Concilio
electis, sedere debent, sed sine suffragii jure: nempe ut observent,
num jura, quae illud Concilium spectant, recte serventur, et ut supremum
Concilium convocari curent, quando ex Senatu ad ipsum
supremum Concilium aliquid deferendum est. Nam jus supremum no
hoc Concilium convocandi, resque in eo decernendas proponendi
penes Syndicos, ut jam diximus, est. Sed, antequam de similibus
suffragia colligantur, qui Senatui tum praesidet, rerum statum,
et quaenam de re proposita ipsius Senatus sit sententia, et quibus de
causis, docebit, quo facto, suffragia solito ordine colligenda erunt.
      Par. XXXIII. Integer Senatus non quotidie, sed, ut omnia magna
Concilia, statuto quodam tempore congregari debet. Sed quia
interim imperii negotia exercenda sunt, opus est ergo, ut Senatorum
aliqua pars eligatur, quae dimisso Senatu ejus vicem suppleat,
cujus officium sit, ipsum Senatum, quando eo opus est, convocare,
ejusque decreta de Republica exsequi, Epistolas Senatui, supremoque
Concilio scriptas legere, et denique de rebus in Senatu proponendis
consulere. Sed, ut haec omnia, et universi hujus Concilii
ordo facilius concipiatur, rem totam accuratius describam.
      Par. XXXIV. Senatores in annum, ut jam diximus, eligendi, in
quatuor, aut sex ordines dividendi sunt, quorum primus primis
tribus, vel duobus mensibus in Senatu praesideat, quibus elapsis secundus
ordo locum primi occupet, et sic porro, servatis vicibus,
unusquisque ordo eodem temporis intervallo primum locum in Senatu
teneat, ita ut, qui primis mensibus primus, is secundis ultimus
sit. Praeterea quot ordines, totidem Praesides, totidemque eorundem
Vicarii, qui ipsorum vicem, quando opus est, suppleant,
eligendi sunt, hoc est, ex quocunque ordine duo eligendi sunt,
quorum alter Praeses, alter Vicarius ejusdem ordinis sit, et qui
primi ordinis Praeses est, primis etiam mensibus Senatui praesideat,
— 339 —
vel si absit, ejus Vicarius ipsius vicem gerat, et sic porro reliqui, servato
ut supra ordine. [>]
Spinoza TP 338-339