— 69 —
XLIX. Comprehensio.

      Comprehensio multiplex est. Prima secundum substantiam,
secundum quem modum essentia simpliciter comprehendit
omnem essentiam in genere. Item quem admodum
sensitivum comprehendit vegetativum; sic dicit Aristoteles
in tertio De anima
, animam sensitivam non esse actu
cum anima intellectiva, ne plures animae sint in eodem
animali, sed esse in illa, id est comprehendi ab illa, sicut
— 70 —
trigonon comprehenditur a tetragono. Est item comprehensio
secundum quantitatem continuam, ut in tricubito
est bicubitum, in tetrade est trias et dyas; in
qualitate, sicut scientia comprehendit habitum principiorum,
sicut experientia comprehendit actus sensuum; in relatione,
sicut paternitas et filiatio comprehendit fundamentum,
item aliam relationem, quae est inter efficientem et
effectum. Similiter in aliis generibus vis comprehendentis
et comprehensi est inspicienda. Haec vero comprehensio
est duplex, logica et physica: logica, qua intentio universalis
comprehendit ubique intentionem particularis; physica,
qua totum comprehendit parteis, qua forma comprehendit
materiam (formae enim est finire et continere,
materiae vero finiri et contineri), item qua una vis et
virtus continet aliam, sicut virtus contemplandi et intellectus
in actu comprehendit intellectum in potentia.
Bruno Sum 69-70