— 503 §20 —
20. In
nobis enim ipsis experimur statum quendam, in quo nihili recordamur
nec ullam perceptionem distinctam habemus, veluti
cum deliquio animi laboramus, aut quando somno profundo
absque insomnio oppressi sumus. In hoc statu anima quoad
sensum non differt a simplici monade. Sed cum status iste
non perduret, aliquid amplius sit necesse est.
Leibniz Mon 503 §20