— 425 —
      Ex quibus omnibus colligitur primo, distincte, atque
ut opinor, per sufficientem enumerationem nos exposuisse
id quod initio tantum confuse et rudi Minerva
potueramus ostendere: nempe nullas vias hominibus
patere ad cognitionem certam veritatis, praeter evidentem
intuitum, et necessariam deductionem; item
etiam, quid sint naturae illae simplices, de quibus in
octava propositione. Atque perspicuum est, intuitum
mentis, tum ad illas omnes extendi, tum ad necessarias
illarum inter se connexiones cognoscendas, tum
denique ad reliqua omnia quae intellectus praecise, vel
in se ipso, vel in phantasia esse experitur. De deductione
vero plura dicentur in sequentibus.
Descartes Reg 425