— 67 —
      Neque etiam hic dici debet, necesse quidem esse ut
ponam Deum existentem, postquam posui illum habere
omnes perfectiones, quandoquidem existentia
una est ex illis, sed priorem positionem necessariam
non fuisse; ut neque necesse est me putare figuras
omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod
hoc putem, necesse erit me fateri rhombum circulo
inscribi, quod aperte tamen est falsum. Nam, quamvis
non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo
cogitationem, quoties tamen de ente primo et summo
libet cogitare, atque ejus ideam tanquam ex mentis
meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes
perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerem,
nec ad singulas attendam: quae necessitas plane
sufficit ut postea, cum animadverto existentiam esse
perfectionem, recte concludam ens primum et summum
existere: quemadmodum non est necesse me
ullum triangulum unquam imaginari, sed quoties
volo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem
considerare, necesse est ut illi ea tribuam, ex quibus
— 68 —
recte infertur ejus tres angulos non majores esse
duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam.
Cum vero examino quaenam figurae circulo inscribantur,
nullo modo necesse est ut putem omnes quadrilateras
ex eo numero esse; imo etiam idipsum nequidem
fingere possum, quamdiu nihil volo admittere nisi
quod clare et distincte intelligo. Ac proinde magna
differentia est inter ejusmodi falsas positiones, et ideas
veras mihi ingenitas, quarum prima et praecipua est
idea Dei. Nam sane multis modis intelligo illam non
esse quid fictitium a cogitatione mea dependens, sed
imaginem verae et immutabilis naturae: ut, primo,
quia nulla alia res potest a me excogitari, ad cujus
essentiam existentia pertineat, praeter solum Deum;
deinde, quia non possum duos aut plures ejusmodi
Deos intelligere, et quia, posito quod jam unus existat,
plane videam esse necessarium ut et ante ab aeterno
extiterit, et in aeternum sit mansurus; ac denique,
quod multa alia in Deo percipiam, quorum nihil a
me detrahi potest nec mutari.
Descartes Med 67-68