— 119 —
Sed ubi (inquies) unquam
apparuit [homo infinitus]? Non est opus (inquam) ut appareat, quia
infinitum neque terminatum est, neque figuratum.
Ergo (inquies) infinitus homo, infinitus asinus, infinita
ficus? Ita inquam quia infinitum est unum idemque
esse, totum indifferens in una substantia, unum ens,
in quo homo est vere, asinus est vere, aurum vere, et
vere est quicquid est: quod vero non est infinitum, unum,
immobile, sed figuratum, finitum, mutabile, non
est verum, sed non ens, sensibile, opinabile. Quod igitur
imaginatio quidlibet infinitam ad molem persequitur,
non fallitur: sed altius naturam imitatur, et ad
veritatem appellit, quam sensus, ad veritatem inquam
primi intellectus, qui non potest intelligere nisi unum,
neque potest intelligere nisi infinitum. Infinitum enim
est quod potest, illud operatur: unum idemque est
quod est, quod potest, quod agit: ideo unum est illi
nomen indescriptibile, ineffabile, et omnia nomina illi
convenire possunt, et nullum nomen. Ex iis, si cui aliqua
videntur absurda, ipse ampliore indiget declaratione,
cui non est hic locus: interim ne temere iudicet.
Bruno Acr 119