— 109 —
Propositio XXII.

      Mens humana non tantum Corporis affectiones, sed etiam
harum affectionum ideas percipit.

Demonstratio.

      Affectionum idearum ideae in Deo eodem modo sequuntur, et
ad Deum eodem modo referuntur, ac ipsae affectionum ideae;
quod eodem modo demonstratur, ac Propositio 20. hujus. At
ideae affectionum Corporis in Mente humana sunt (per Prop. 12.
— 110 —
hujus
), hoc est (per Coroll. Prop. 11. hujus), in Deo, quatenus
humanae Mentis essentiam constituit; ergo harum idearum ideae in
Deo erunt, quatenus humanae Mentis cognitionem, sive ideam
habet, hoc est (per Prop. 21. hujus), in ipsa Mente humana, quae
propterea non tantum Corporis affectiones, sed earum etiam ideas
percipit. Q.E.D.
Spinoza E 109-110