— 109 —
Propositio XXI.

      Haec Mentis idea eodem modo unita est Menti, ac ipsa Mens
unita est Corpori.

Demonstratio.

      Mentem unitam esse Corpori ex eo ostendimus, quod scilicet
Corpus Mentis sit objectum (vide Prop. 12. et 13. hujus): adeoque
per eandem illam rationem idea mentis cum suo objecto, hoc
est, cum ipsa Mente eodem modo unita esse debet, ac ipsa Mens
unita est Corpori. Q.E.D.
Scholium.

      Haec Propositio longe clarius intelligitur ex dictis in Schol. Prop.
7. hujus; ibi enim ostendimus Corporis ideam, et Corpus, hoc est
(per Prop. 13. hujus) Mentem, et Corpus unum, et idem esse
Individuum, quod jam sub cogitationis, jam sub Extensionis attributo
concipitur; quare Mentis idea, et ipsa Mens una, eademque
est res, quae sub uno, eodemque attributo, nempe Cogitationis,
concipitur. Mentis, inquam, idea, et ipsa Mens in Deo
eadem necessitate ex eadem cogitandi potentia sequuntur dari.
Nam revera idea Mentis, hoc est, idea ideae nihil aliud est, quam
forma ideae, quatenus haec, ut modus cogitandi, absque relatione
ad objectum consideratur; simul ac enim quis aliquid scit, eo
ipso scit, se id scire, et simul scit, se scire quod scit, et sic in infinitum.
Sed de his postea.
Spinoza E 109