— 67 —
      CXIII. Et Resp. in eo quoque imaginem Dei refert,
quod ut Deus Aseitate est in omni natura summus;
unde homo auctoritate naturali est in omni natura
mortali summus; auctoritate monastica est in
solitudine summus pater auctoritate oeconomica
est in familia summus; ita auctoritate civili est in
Civitate Potestas Civilis summa. Cumque resp. quid
universum sit, ut Universo summus Deus praeest;
ita Potestas Civilis in rep. omnia infra se, nihil
habet superius: quamobrem Uni Deo, praeterea reddit
rationem nemini. Et uti Deus summa libertate, qua
fruitur, suae aeternae rationi immutabiliter haeret, quare
Poëtae Jovem Fato subjectum fingunt; ita Civilis Potestas
per summam ab omni coactione, et vi libertatem,
suae ipsius rationi, nempe legi a se latae paret: at
rationi aeternae, nempe juri naturali inobsequens divino
conscientiae judicio
damnatur. Et uti Dei Opt. Max. potestas,
et voluntas unum idemque sunt, ut diximus,
ita Civilis Potestatis voluntas, et potestas una,
quae Imperium appellatur. Et uti ex Divina Potentia
res omnes existunt; ab ejus Aeterna Ratione singula
quaeque creata suas habent perfectiones; et ab ejusdem
Infinita bonitate homines habent sua merita: ita ab hac
summa potestate sunt ceterae omnes potestates, sive publicae,
sive privatae; a quaque forma, quam legibus
concipit, singula quaeque induunt juris, seu justi formas;
et ab ejus dignatione sunt omnia juris beneficia,
— 68 —
et dignitates. Praetera uti Deus, ut Poeta inquit,
nutu temperat orbem;

suaque praesentia verum exhibet menti, et beat homines;
unde pulcherrima illa latinorum locutio, Nisi quid
Dj respiciant
; pro, nisi Deus furtunet, sospitet: ita summa
potestas suo nutu, sua praesentia actibus, qui apud
eam geruntur, jus inducit: unde testamenta calatis
comitiis justa
, hoc est maxime erant solemnia. Postremo
uti Deus mentibus hominum suum aeternae rationis
verbum fando, fas dictat, Jus naturae immutabile,
quae est formula naturae, Varroni; ita Potestas
Civilis quicquid verbo suo jubet, necessarium jus dicit,
quae verborum formula in specie et proprie jus a jussu
appellatur.
Vico Univ20 67-68