— 67 —
XLIV.
Motum non esse motui
contrarium, sed quieti;
et determinationem
in unam partem,
determinationi in
partem oppositam.

      Atque notandum est, unum motum alteri motui
aeque veloci nullo modo esse contrarium, sed proprie
tantum duplicem hic inveniri contrarietatem. Unam
inter motum et quietem, vel etiam inter motus celeritatem
et tarditatem, quatenus scilicet ista tarditas de
quietis natura participat. Alteram inter determinationem
motus versus aliquam partem, et occursum corporis
in illa parte quiescentis vel aliter moti; atque
pro ratione partis in quam corpus alteri occurrens
movetur, haec contrarietas est major vel minor.
XLV.
Quomodo possit determinari,
quantum cujusque
corporis motus
mutetur propter
aliorum corporum
occursum; idque per
regulas sequentes.

      Ex quibus ut possimus determinare, quo pacto singula
corpora motus suos augeant vel minuant, vel in
alias partes convertant, ob aliorum corporum occursus:
oportet tantum calculo subducere, quantum in
unoquoque sit virium, sive ad movendum, sive ad motui
resistendum; ac pro certo statuere, illud semper,
quod valentius est, sortiri suum effectum. Hocque facile
mutuo occurrerent, eaque essent perfecte dura, et a
reliquis omnibus sic divisa, ut eorum motus a nullis
aliis circumjacentibus impedirentur nec juvarentur;
ea enim regulas sequentes observarent.
Descartes PPh 67