— 68 —
XLVIII. Comparatio.

      Comparatio est respectus rei ad rem, qui sumitur dupliciter:
uno pacto, ut dicit habitudinem, ut idem sit comparari
ad aliquid et referri ad illud (comparari enim est
respectum paritatis vel imparitatis accipere vel habere;
— 69 —
comparare enim servum domino, patrem filio, maius minori,
est alterum conferre cum altero; sed haec significatio
est minus consueta), secundum quod vulgo solent dicere,
rem ita comparatam esse, id est ita adnatam; alio pacto,
ut dicit respectum secundum rationem maioris et minoris,
et ita proprie sumitur. Et hic respectus est duplex in quibusdam,
in aliis vero simplex: duplex inquam in his, quae
in scala et ordine aliquo sunt media, quae minora sunt
superioribus, maiora inferioribus; simplex vero est in minimo,
quod habet respectum ad superiora tantum, et maximo,
quod habet respectum ad inferiora tantum. Comparatio
quoque dupliciter sumitur, uno pacto grammatice, alio
pacto philosophice: grammaticaliter distinguitur contra
positionem et superlationem, philosophice vero habet superlationem
tanquam speciem. Comparatio est inspicienda
semper in eodem genere, et in his quae suscipiunt eandem
praedicationem secundum rationem maiorem et minorem;
quia in his quae non suscipiunt magis et minus, melius et
deterius, plus et minus respectu eiusdem attributi, comparatio
locum ullum non habet.
Bruno Sum 68-69