— 68 —
XLVII. Situs.

      Situs interdum significat locum, unde idem est dicere
aliquando in hoc situ, quam in hoc loco. Aliquando significat
respectum secundum locum, ut cum dicimus in quo
situ, id est ad mare vel ad montes vel ad planitiem. Aliquando,
ut in praesentia, significat dispositionem rei in
loco, ut cum quaerimus quomodo sita res sit, nempe quam
partem habeat ad orientem, quam ad occidentem, quam ad
meridiem etc. Aliquando dispositionem partium et figurationem
rei tum in se ipsa, tum in loco, ut in animali species
situs sunt iacere, stare, cubare, sedere, curvatum esse.
Sumitur autem dupliciter, adiective videlicet et substantive:
substantive significat locum perpetuo, adiective vero
significat ea quae sunt circa locum et secundum locum aliquam
habent dispositionem.
Bruno Sum 68