— 66 —
Cum enim assuetus sim in omnibus aliis rebus existentiam
ab essentia distinguere, facile mihi persuadeo
illam etiam ab essentia Dei sejungi posse, atque ita
Deum ut non existentem cogitari. Sed tamen diligentius
attendenti fit manifestum, non magis posse
existentiam ab essentia Dei separari, quam ab essentia
trianguli magnitudinem trium ejus angulorum aequalium
duobus rectis, sive ab idea montis ideam vallis:
adeo ut non magis repugnet cogitare Deum (hoc est
ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est
cui desit aliqua perfectio), quam cogitare montem
cui desit vallis.
      Verumtamen, ne possim quidem cogitare Deum nisi
existentem, ut neque montem sine valle, at certe, ut
neque ex eo quod cogitem montem cum valle, ideo
sequitur aliquem montem in mundo esse, ita neque
ex eo quod cogitem Deum ut existentem, ideo sequi
videtur Deum existere: nullam enim necessitatem cogitatio
mea rebus imponit; et quemadmodum imaginari
licet equum alatum, etsi nullus equus habeat
alas, ita forte Deo existentiam possum affingere, quamvis
nullus Deus existat.
      Imo sophisma hic latet; neque enim, ex eo quod
non possim cogitare montem nisi cum valle, sequitur
alicubi montem et vallem existere, sed tantum montem
— 67 —
et vallem, sive existant, sive non existant, a se mutuo
sejungi non posse. Atqui ex eo quod non possim
cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam
a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera
existere; non quod mea cogitatio hoc efficiat, sive
aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia
ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat
ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum
est Deum absque existentia (hoc est ens summe perfectum
absque summa perfectione) cogitare, ut liberum
est equum vel cum alis vel sine alis imaginari.
Descartes Med 66-67