— 424 —
      Superest igitur sola deductio, per quam res ita componere
possimus, ut certi simus de illarum veritate;
in qua tamen etiam plurimi defectus esse possunt: ut
si, ex eo, quod in hoc spatio aëris pleno nihil, nec
visu, nec tactu, nec ullo alio sensu percipimus, concludamus
illud esse inane, male conjungentes naturam
vacui cum illa hujus spatij; atque ita fit, quoties
ex re particulari vel contingenti aliquid generale et
necessarium deduci posse judicamus. Sed hunc errorem
— 425 —
vitare in nostra potestate situm est, nempe, si nulla
unquam inter se conjungamus, nisi unius cum altero
conjunctionem omnino necessariam esse intueamur:
ut si deducamus nihil esse posse figuratum, quod non
sit extensum, ex eo quod figura necessariam habeat
cum extensione conjunctionem, etc.
Descartes Reg 424-425