— 118 —
At inquiet quis, quod a pari possemus
credere esse homines maiores coelo, vel tam magnum
saltem, quam coelum est, iuxta anthropomorphitarum
sententiam, ex eo loco, in quo Deus dicere
introducitur: coelum, sedes mea; terra, scabellum pedum
meorum, quodnam igitur templum aedificabitis
mihi? Porro non propterea quod imaginatio illud potest,
necesse est idem naturam posse, vel efficere. Ad
hoc dicitur, quod nec naturae potentiae, nec rationi
repugnat, ut cum unum sit ens, una substantia, unum
infinitum informe, illud possis denominare quolibet
modo, seu sumere sub cuiuscunque formae, vel speciei
ratione: quia tandem adeo non est absurdum, ut
accipit Aristoteles in primo physicae auscultationis, si
quis heracliteam referat propositionem, omne quod
est, esse hominem unum, vel aliam aliquam huiuscemodi
substantiam, licet enim species, quoad earum
molem et quantitatem, et figuram, sequuntur conditionem
huius astri quod habitamus, unde magnum et
minimum specierum connascentium in eo intra definitos
quosdam (etsi indefinite) terminos contineantur,
nulla tamen species absolute certum definitumque ratione
ulla numerum habet atque molem. Hinc quaedam
species animalium, quae in animalibus nascuntur, in
maioribus maiores, in minoribus minores apparent.
Sic maiores sunt vermes, in quos corrumpitur caro
— 119 —
equina, quam caro passeris. Quia igitur non est pars
materiae, ex qua non possit esse homo, est sane in
potentia naturae, ut infinitum hominem faciat, imo ut
fecerit infinitum hominem, imo ut sit infinitus homo
et infinita quaelibet species. [>]
Bruno Acr 118-119