— 424 —
      Dicimus septimo, hanc compositionem tribus modis
fieri posse: nempe per impulsum, per conjecturam,
vel per deductionem. Per impulsum sua de rebus judicia
componunt illi, qui ad aliquid credendum suo
ingenio feruntur, nulla ratione persuasi, sed tantum
determinati, vel a potentia aliqua superiori, vel a propria
libertate, vel a phantasiae dispositione: prima
nunquam fallit, secunda raro, tertia fere semper; sed
prima ad hunc locum non pertinet, quia sub artem
non cadit. Per conjecturam, ut si, ex eo quod aqua, a
centro remotior quam terra, sit etiam tenuioris substantiae,
item aër, aqua superior, sit etiam illa rarior,
conjiciamus supra aërem nihil esse quam aetherem aliquem
purissimum, et ipso aëre longe tenuiorem, etc.
Quidquid autem hac ratione componimus, non quidem
nos fallit, si tantum probabile esse judicemus
atque nunquam verum esse affirmemus, sed etiam
doctiores nos facit.
Descartes Reg 424