— 372 —
Prop. II.
      Acervatio particularum quantumvis subtilissimarum et levissime
cohaerentium tamen staticae legi non satisfacit, pressionem versus latera
altitudini proportionalem exercendo, adeoque charactere fluiditatis
principali caret, nisi semet mediante materia quadam elastica premant,
cuius ope momentum ponderis sui quaquaversum aequabiliter possint
communicare.
Kant Ign 372