— 108 —
Propositio XX.

      Mentis humanae datur etiam in Deo idea, sive cognitio, quae
in Deo eodem modo sequitur, et ad Deum eodem modo refertur,
ac idea sive cognitio corporis humani.

Demonstratio.

      Cogitatio attributum Dei est (per Prop. 1. hujus), adeoque (per
Prop. 3. hujus
) tam eius, quam omnium ejus affectionum, et consequenter
(per Prop. 11. hujus) Mentis etiam humanae debet necessario
in Deo dari idea. Deinde haec Mentis idea, sive cognitio non
sequitur in Deo dari, quatenus infinitus, sed quatenus alia rei singularis
idea affectus est (per Prop. 9. hujus). Sed ordo, et connexio
idearum idem est, ac ordo, et connexio causarum (per
Prop. 7. hujus
); sequitur ergo haec Mentis idea, sive cognitio in Deo,
et ad Deum eodem modo refertur, ac idea, sive cognitio Corporis.
Q.E.D.
Spinoza E 108