— 66 —
XLIII.
In quo consistat vis
cujusque corporis ad
agendum vel resistendum.

      Hic vero diligenter advertendum est, in quo consistat
vis cujusque corporis ad agendum in aliud, vel ad
actioni alterius resistendum: nempe in hoc uno, quod
unaquaeque res tendat, quantum in se est, ad permanendum
in eodem statu in quo est, juxta legem primo
loco positam. Hinc enim id quod alteri conjunctum
est, vim habet nonnullam, ad impediendum ne disjungatur;
id quod disjunctum est, ad manendum disjunctum;
id quod quiescit, ad perseverandum in sua
quiete, atque ex consequenti ad resistendum iis omnibus
quae illam possunt mutare; id quod movetur, ad
perseverandum in suo motu, hoc est, in motu ejusdem
— 67 —
celeritatis et versus eandem partem. Visque illa debet
aestimari tum a magnitudine corporis in quo est, et
superficiei secundum quam istud corpus ab alio disjungitur;
tum a celeritate motus, ac natura et contrarietate
modi, quo diversa corpora sibi mutuo occurrunt.
Descartes PPh 66-67