— 66 —
Deus omnium motor
in se quietus: materia conatur;
corpora extensa moventur:
et ut motus est modus corporis,
quies Dei attributum; ita
conatus dos puncti metaphysici
est: et uti punctum metaphysicum
est indefinita virtus
extensionis, qua iniquis extensis
aequa subest; ita conatus indefinita
virtus movendi est,
quae iniquos motus ex aequo
— 67 —
explicat. [>]
Vico Ant 66-67