— 423 —
Componimus autem nos ipsi res
quas intelligimus, quoties in illis aliqui inesse credimus,
quod nullo experimento a mente nostra immediate
perceptum est: ut si ictericus sibi persuadeat res
visas esse flavas, haec ejus cogitatio erit composita, ex
eo quod illi phantasia sua repraesentat, et eo quod
assumit de suo, nempe colorem flavum apparere, non
ex oculi vitio, sed quia res visae revera sunt flavae.
Unde concluditur, nos falli tantum posse, dum res
quas credimus a nobis ipsis aliquod modo componuntur.
Descartes Reg 423