— 388 —
      Quoniam vero in quanto continuo regressus a toto ad partes dabiles,
in infinito autem progressus a partibus ad totum datum carent termino,
ideoque ab una parte analysis, ab altera synthesis completae sint impossibiles,
nec totum in priori casu secundum leges intuitus quoad compositionem,
nec in posteriori compositum quoad totalitatem complete
cogitari possunt. Hinc patet, qui fiat, ut, cum irrepraesentabile et impossibile
vulgo eiusdem significatus habeantur, conceptus tam continui
quam infiniti a plurimis reiiciantur, quippe quorum, secundum leges
cognitionis intuitivae
, repraesentatio plane est impossibilis.
Kant Diss 388