— 336 —
      Par. XXXI. Senatorum emolumenta talia esse debent, ut iis major
utilitas ex pace, quam ex bello sit; atque adeo ex mercibus,
quae ex imperio in alias regiones, vel quae ex aliis regionibus in imperium
portantur, una centesima, aut quinquagesima pars ipsis decernatur.
Nam dubitare nonpossumus, quin hac ratione pacem,
— 337 —
quantum poterunt, tuebuntur, et bellum nunquam protrahere studebunt.
Nec ab hoc vectigali solvendo ipsi Senatores, si eorum aliqui
mercatores fuerint, immunes esse debent: nam talis immunitas
non sine magna commercii jactura concedi potest, quod neminem
ignorare credo. Porro contra statuendum lege est, ut Senator,
vel qui Senatoris officio functus est, nullo militiae munere
fungi possit, et praeterea ut nullum ducem, vel praetorem,
quos tempore belli tantummodo exercitui praebendos diximus
Art. 9. hujus Capitis, renunciare liceat ex iis, quorum Pater, vel
no avus Senator est, vel Senatoriam dignitatem intra biennium habuit.
Nec dubitare possumus, quin Patricii, qui extra Senatum sunt,
haec jura summa vi defendant, atque adeo fiet, ut Senatoribus majus
semper emolumentum ex pace, quam ex bello sit, qui propterea
bellum nunquam, nisi summa imperii necessitate cogente, suadebunt.
At objici nobis potest, quod hac ratione, si scilicet Syndicis,
et Senatoribus adeo magna emolumenta decernenda sunt,
imperium Aristocraticum non minus onerosum subditis erit, quam
quodcunque Monarchicum. Sed, praeterquam quod Regiae aulae
majores sumptus requirunt, qui tamen ad pacem tutandam non
praebentur, et quod pax nunquam nimis caro pretio emi possit,
accedit primo, quod id omne, quod in Monarchico imperio in
unum, aut paucos, in hoc in plurimos confertur. Deinde Reges,
eorumque ministri onera imperii cum subditis non ferunt,
quod in hoc contra accidit; nam Patricii, qui semper ex ditioribus
eliguntur, maximam partem Reipublicae conferunt. Denique imperii
Monarchici onera non tam ex Regiis sumptibus, quam ex ejusdem
arcanis oriuntur. Onera enim imperii, quae pacis, et libertatis tutandae
causa civibus imponuntur, quamvis magna sint, sustinentur
tamen, et pacis utilitate feruntur. Quae gens unquam tot, tamque
gravia vectigalia pendere debuit, ut Hollandica? atque haec non
tantum non exhausta, quin contra opibus adeo potens fuit, ut ejus
fortunam omnes inviderent. Si itaque imperii Monarchici onera
pacis causa imponerentur, cives non premerent; sed, uti dixi, ex
hujusmodi imperii arcanis sit, ut subditi oneri succumbant. Nempe
quia Regum virtus magis in bello, quam in pace valet, et
— 338 —
quod ii, qui soli regnare volunt, summopere conari debent, ut
subditos inopes habeant, ut jam alia taceam, quae prudentissimus
Belga V. H. olim notavit, quia ad meum institutum, quod solummodo
est imperii cujuscunque optimum statum describere, non
spectant.
Spinoza TP 336-337-338