— 67 —
XLVI. Quando.

      Quando similiter distinguitur in rationem genericam
et specificam: specificam quidem, qua idem significatur
quod tempus, quod est species quantitatis; genericam, quae
est certa categoria ab aliis distincta, secundum quam aliquid
aliquando dicitur. Aliquando vero dicitur dupliciter:
uno pacto secundum rationem hanc propriam, qua sub
quando, quod est genus generalissimum, subalterna sunt
genera, in anno, in seculo, olympiade, lustro, et sub his
sunt menses, dies, horae cum differentiis praeteriti, praesentis
et futuri, usque ad individua, quae sunt haec hora,
hic dies etc.; alio pacto communius sumitur quando, ut
omnem durationis speciem includit, ut ipsa aeternitas, ipsum
aevum. Quaedam quando dicuntur; respondemus enim ad
quaestionem: quando Deus est? ‘semper’ dicendo. Ubi illud
‘semper’ aequivoce dicitur cum eo quod est semper in aliis
rebus, ut mundus est semper, humana species est semper;
— 68 —
quia in aliis semper est instans aut fluens et successivum,
in Deo vero est instans manens, ipsa nempe aeternitas,
quae definitur tota simul et perfecta possessio. Atque ita
quando quaeritur de Deo, et respondetur secundum rationem,
quae non est neque species alicuius praedicamenti,
neque istius quidpiam praedicamenti.
Bruno Sum 67-68