— 65 —
      Jam vero si ex eo solo, quod alicujus rei ideam possim
ex cogitatione mea depromere, sequitur ea omnia,
quae ad illam rem pertinere clare et distincte percipio,
revera ad illam pertinere, nunquid inde haberi etiam
potest argumentum, quo Dei existentia probetur?
Certe ejus ideam, nempe entis summe perfecti, non
minus apud me invenio, quam ideam cujusvis figurae
aut numeri; nec minus clare et distincte intelligo ad
ejus naturam pertinere ut semper existat, quam id quod
de aliqua figura aut numero demonstro ad ejus figurae
aut numeri naturam etiam pertinere; ac proinde,
quamvis non omnia, quae superioribus hisce diebus
meditatus sum, vera essent, in eodem ad minimum
certitudinis gradu esse deberet apud me Dei existentia,
— 66 —
in quo fuerunt hactenus Mathematicae veritates.
      Quanquam sane hoc prima fronte non est omnino
perspicuum, sed quandam sophismatis speciem refert.
Descartes Med 65-66