— 423 —
Ubi notandum est, intellectum a nullo unquam
experimento decipi posse, si praecise tantum intueatur
rem sibi objectam, prout illam habet vel in se ipso
vel in phantasmate, neque praeterea judicet imaginationem
fideliter referre sensuum objecta, nec sensus
veras rerum figuras induere, nec denique res externas
tales semper esse quales apparent; in his enim
omnibus errori sumus obnoxij: ut si quis fabulam
nobis narraverit, et rem gestam esse credamus; si
icterico morbo laborans flava omnia esse judicet, quia
oculum habet flavo colore tinctum; si denique laesa
imaginatione, ut melancholicis accidit, turbata ejus
phantasmata res veras repraesentare arbitremur. Sed
haec eadem sapientis intellectum non fallent, quoniam,
quidquid ab imaginatione accipiet, vere quidem
in illa depictum esse judicabit; nunquam tamen
asseret illud idem integrum et absque ulla immutatione
a rebus externis ad sensus, et a sensibus ad
phantasiam defluxisse, nisi prius hoc ipsum alia aliqua
ratione cognoverit. [>]
Descartes Reg 423