— 117 —
UBI DE INFINITO
ARTIC. XXI.

      Illud propriissimum, quod communem facit dubitationem,
per id quod in cogitatione non deficit numerus,
et mathematica magnitudo, nusquam diluit
Aristoteles. Non enim plus debet habere imaginatio
naturalis, vel naturaliter posse debet, quam natura:
quinimo quid aliud crediderim esse imaginativam potentiam,
praeterquam naturae umbram aemulatricem?
RATIO.

      Unde ex parte huius potentiae naturalis est infinitum,
ut imaginatio quantitatem quantitati addendo
non quiescat, neque illi terminetur dimensio simpliciter,
et aliquid extra mundum nequeat non fingere, sive
vacuum sit illud, sive plenum. Unde etiam alicui naturali
talis tantaque potentia inest non secundum
naturam certa ratione illi respondentem? Nisi ambulationis
gratia, natura pedes non effecisset animalibus:
neque contribuit potentiam ad terminum, quem
non attingat, neque decet, ut naturale quidpiam,
— 118 —
terminum quem natura praescripsit (vel forte non
exsuperat) excedere possit: unde enim hoc a natura?
Si in natura nil frustra, contra naturam, citra naturam,
et certe tale ultra naturae vires nunquam intendatur
oportet. [>]
Bruno Acr 117-118