— 362 —
      Omnis scientia est cognitio certa et evidens; neque
doctior est qui de multis dubitat, quam qui de ijsdem
nunquam cogitavit, sed nihilominus eodem videtur
indoctior, si de aliquibus falsam concepit opinionem;
ac proinde nunquam studere melius est, quam circa
objecta adeo difficilia versari, ut, vera a falsis distinguere
non valentes, dubia pro certis cogamur admittere,
cum in illis non tanta sit spes augendi doctrinam,
quantum est periculum minuendi. [>]
Descartes Reg 362