— 107 —
Propositio XIX.

      Mens humana ipsum humanum Corpus non cognoscit, nec
ipsum existere scit, nisi per ideas affectionum, quibus Corpus afficitur.

— 108 —
Demonstratio.

      Mens enim humana est ipsa idea, sive cognitio Corporis humani
(per Prop. 13. hujus), quae (per Prop. 9. hujus) in Deo quidem
est, quatenus alia rei singularis idea affectus consideratur; vel
quia (per Post. 4.) Corpus humanum plurimis corporibus indiget,
a quibus continuo quasi regeneratur; et ordo, et connexio idearum
idem est (per Prop. 7, hujus), ac ordo, et connexio causarum;
erit haec idea in Deo, quatenus plurimarum rerum singularium
ideis affectus consideratur. Deus itaque ideam Corporis humani
habet, sive Corpus humanum cognoscit, quatenus plurimis
aliis ideis affectus est, et non quatenus naturam humanae Mentis
constituit, hoc est (per Coroll. Prop. 11. hujus), Mens humana
Corpus humanum non cognoscit. At ideae affectionum Corporis
in Deo sunt, quatenus humanae Mentis naturam constituit, sive
Mens humana easdem affectiones percipit (per Prop. 12. hujus),
et consequenter (per Prop. 16. hujus) ipsum Corpus humanum,
idque (per Prop. 17. hujus), ut actu existens; percipit ergo eatenus
tantum Mens humana ipsum humanum Corpus. Q.E.D.
Spinoza E 107-108