— 65 —
      CVII. Ut ex coitione corporum, quae principio a
coëundo, comeundo, comitium proprie dicta est, reip.
corpus
; ita ex consensione animorum reip. coaluit animus;
qui a Papiniano eleganter communis reip. sponsio definitur,
hoc est omnium civium aequi juris voluntas; quae
quicquid vult lex communiter appellatur: hujus animi
Mens est Civilis Auctoritas: hujus mentis ratio est justitia
architectonica
, de qua inferius dicemus: hanc
mentem, hunc animum gerit Potestas Civilis, quae est
Persona reip., cujus vita est salus publica, et in ejus
salute vitae omnium continentur.
      CVIII. In rerumpp. genesi ex dominiis omnium Dominium
eminens
, et singulorum libertatibus libertas civilis,
ex cunctis patrum potestatibus summum Imperium
ortum est.
      Dominium eminens Potestas civilis communis boni
caussa in rebus, et personis civium exercet, omni jure
privato potius.
      Libertas civilis est, qua cives suas habent leges,
suos magistratus, Aerarium suum.
      Imperium summum est jus cogendi animadvertendique
etiam gladio in noxios cives domi judiciis, in exteros
injurios foris bello.
Vico Univ20 65