— 65 —
XL.
Tertia lex: quod unum
corpus, alteri fortiori
occurrendo, nihil
amittat de suo motu;
occurrendo vero minus
forti, tantum
amittat, quantum in
illud transfert.

      Tertia lex naturae haec est: ubi corpus quod movetur
alteri occurrit, si minorem habeat vim ad pergendum
secundum lineam rectam, quam hoc alterum ad
ei resistendum, tunc deflectitur in aliam partem, et
motum suum retinendo solam motus determinationem
amittit; si vero habeat majorem, tunc alterum corpus
secum movet, ac quantum ei dat de suo motu, tantundem
perdit. Ita experimur dura quaelibet corpora projecta,
cum in aliud durum corpus impingunt, non ideo
a motu cessare, sed versus contrariam partem reflecti;
contra vero, cum occurrunt corpori molli, quia facile
in illud motum omnem suum transmittunt, ideo statim
ad quietem reduci. Atque omnes causae particulares
mutationum, quae corporibus accidunt, in hac tertia
lege continentur, saltem eae quae ipsae corporeae sunt;
an enim, et qualem, mentes humanae vel Angelicae vim
habeant corpora movendi, non jam inquirimus, sed ad
tractationem de homine reservamus.
Descartes PPh 65