— 56 —
FORMA EPISTOLAE AD RECTOREM
AMPLISSIMO, EXCELLENTISSIMOQUE DOMINO D. I. F. PARISIENSIS
ACADEMIAE RECTORI IORDANUS NOLANUS. S. P.

      Qui egregiae humanitatis actus (amplissime Domine)
quid officii in extraneum philosophum impendi
possibilis, est, quod pluribus abhinc annis per huius
universitatis tum rectores, tum universum professorum
collegium mihi non fuerit effusissime elargitum?
— 57 —
Dum non modo communi quadam, qua erga omnes
affecti estis humanitate, verum etiam certa haud vulgari
ratione me vobis devinxistis, ubi tum in pubblicis,
tum et in privatis lectionibus, continua doctiorum
adsistentia negocium studii mei concelebrastis, adeo
ut nullus mihi de me minus, quam extranei, in hac
alma literarum parente, titulus occurrere potuerit unquam.
Iam ubi per alias universitates mihi peragrare
animo sedet, nec possim neque debeam velut insalutato
hospite iter arripere, istum articulorum numerum
quasi pro memoriae pignore discutiendum
proposui: ubi si mihi suadere possem vel vobis peripateticam
disciplinam magis quam veram in perpetuo
probari, vel plus universitatem istam Aristoteli, quam
isti Aristotelem universitati debere, ab istiusmodi proponendis
proculdubio abstinuissem, ne forte quod in vestri
gratiam atque obsequium praestare aveo, id ipsum
ausu quodam hostili atque temerario, minorique (quam
decere possit) reverentia facere viderer. Cum vero obsequium
nostrum (qualecumque sit ipsum) prudentiae
magnanimitatique vestrae gratum futurum, vosque de
omnibus aequi bonique consulturos minime diffidam,
favorem super haec cum excellentiae tuae, tum universi
collegii tam certe mihi sum pollicitus, quam aperte
omnibus manifestum esse potest: quod si qua
(vel nova) ratio nos excitet atque cogat, cuicumque
liceat philosophice in philosophia libere opinari,
suamque promere sententiam: quodque si per me (cuius
in hac parte non nihili fieri solet authoritas aut
— 58 —
facultas ad satis ubique terrarum, et apud vos consuetam
exercitationem) veritas frustra propugnanda
exagitetur, consequenterque tanto iam olim nota, confirmetur
amplius, nihil certe praestabo tanta Academia
indignum. Si vero (quod magis sperarim) per
haec exsurgentis philosophiae primordia, aliquid
quod posteritas commendare et amplecti possit atque
debeat, aperiatur, ipsum sane erit hac vestra principe
universitate dignissimum. Vale.
Bruno Acr 56-57-58