— 65 —
Conatus
— 66 —
enim quietem inter et
motum est medius. In natura
res extensae sunt: ante omnem
naturam, res omnem extensionem
indignans, Deus: igitur
Deum inter et extensa est media
res, inextensa quidem, sed
capax extensionis, nempe metaphysica
puncta. Neque vero
aliunde summo inter se commensu,
seu, ut dicunt, proportione
haec sibi respondent: hinc
quies, conatus, motus: atque
hinc Deus, materia, et corpus
extensum. [>]
Vico Ant 65-66