— 65 —
      Atque eae ipsae demonstrationes,
quae id evincunt, conficiunt
quoque conatum, seu
movendi virtutem, utpote rem
metaphysicam iniquis motibus
aequum subesse. Et principio
multo magis decet expeditissimam
Divinae Omnipotentiae
facilitatem, quod is crearit materiam,
quae esset virtus extensionis
et motus simul, quam
duplici opera altera materiam,
altera motum creasse. Et bona
metaphysica id suadet; cum
enim conatus quid non sit, sed
cujus, nempe materiae modus;
eadem creatione materiae eum
creatum necesse est. Id ipsum
Physicae convenit: extante
enim natura, seu ut Scholae dicunt,
in facto esse , omnia moventur:
antequam extaret, omnia in
Deo quiescebant: igitur natura
conando coepit existere: sive
conatus natura, ut Scholae
quoque loquuntur in fieri est. [>]
Vico Ant 65